top of page

Vera Ars loquendi

  • Walter Amirante
  • 6 gen
  • Tempo di lettura: 5 min

Aggiornamento: 7 giorni fa

A Walthero Amirante scripta et capta fideliter a maioribus




« Homines, dum docent, discunt. »


(Lucius Annaeus Seneca)



SCAENA PRIMA. ROMAE.


DISCIPULA
O salve mi Caesar! Quid agis?

CAESAR
Valeo et validum teneo. Et tu valen?

D. Valeo et gaudeo te videre.
C. Sane. Si vales, bene est.
D. Iam diu tecum loqui desideravi.
C. Quid?! Apud me cottidie es!
D. Non dubito quin occupatissimus sis...
C. Improba. Cicero recte dicit.
D. Quid?
C. O tempora, o mores!
D. Memor es probe.
C. Quid vis?
D. Eia... Te praesente nullum iam verbum habeo.
C. Age, age, quaeso.
D. Potesne me docere? Id velim facias.
C. Possum. Semper tibi respondeo. Hoc scis.
D. Bene.
C. Quid est argumentum?
D. Cur necesse est linguae Latinae studere?
C. Ah, numquam tibi magister explicavit?
D. Sane, sed non amavi eius rationem. Odiose aliquod dixit de λογική.
C. Crucior. Et pereo probe. Numquam studemus Latine pro λογική, quoniam de φιλοσοφία non tractamus.
D. Obsecro... expone mihi veram rationem.
C. Sane quidem. Primum puto pro tua libertate et sensus progressu, propterea quod cum ea lingua ad patrimonium infinitum maxime accedere possis. Hoc modo dico te servam numquam fore. Porro etiam eo sine aliena interpretatione accedes. D. Suntne aliquando nullae?
C. Quid?
D. Alienae interpretationes.
C. Mehercule sane.
D. Itane non fieri oportet me servam?
C. O clarissime puella. Et diligenter. Sine scientia nulla est libertas. Accessio et qualitas magnum quidem propositum est tibi. Haec omnis actio, cum intra litteras sis, tuum sensum iuvabit, sine quo non est misericordia ad personas.
D. Age sis ergo.
C. Primum, dixi, pro tua libertate. Tum, pro nostra origine.
D. Non teneo.
C. Facile est explicare originem. Nam est divisa in tres partes, Graecam, Romanam, Iudaeam. Accipe rem: in civitate Latina est origo non solum de lingua Gallica hodierna, de Italica, Hispanica, Dacica, verum autem de nostra historia.
D. Cur?
C. Quod Roma est tamquam vasum in quo omnia rerum continentur.
D. Nunc teneo. Origo partim a Graecia, partim a Roma atque una ex parte Hierosolyma.
C. Certe. Cultum Graecum in tradendo diligentissime servavimus. Capto a Iudaeis, ipsum Paulum apostolum cum iure servavimus. Nam quis negaret quoque propter nos propagatam esse veritatem?
D. Mi Caesar... Obliviscerisne aliquid?
C. Quid?
D. Meam quidem Belgicam!
C. Bene dicis. Nam nostra origo est felix et dives. Graecia, Roma, Hierosolyma, Gallia atque Belgica.
D. Scio Romanorum originem esse plurimam.
C. Est ita ut dicis. Latini, Etrusci, Sabini, Samnites, Æqui, Græci, Galli, Hispanici, populus Daciae, Aegyptii et caetera.
D. De nostra origine satisne firmus es de Hierosolyma?
C. Sum, quia non solum historiam, sed quoque futurum cognosco.
D. Audio et quiesco.
C. Non loquor apud te sine notione.
D. Perge igitur ordine istas mihi partes explicare.
C. Multa veniunt in mentem. Perbreviter exponam.
D. Perge, ac facile verbis tuis.
C. Faciam. Verbis meis... Quid me ludis?
D. Multum te amo.
C. Discipula igitur non bona es.
D. Non pudet me tibi quiddam dicere.
C. Minime... Non metuis Caesarem?
D. Puellae non metuunt viros, ni ego te metuam!
C. Sane. Proba femina es.
D. At te vehementer admiror et velim notiones habere a te.
C. Sit, non sit, non scio.
D. Verum dico!
C. Gratias ago... Bono animo es...
D. Obsecro, perge.
C. Bene. Ausculta ergo, scies. De Graecia musica, litterae, theatrum, philosophia, geometria, architectura. De Roma ius, rhetorica, litteræ, imperium, agricultura, architectura, virtus. De Iudaea Biblia et veritas Christi. De Gallia atque Belgica virtus. De omni eorum origine est hodierna Gallia, ipsa Belgica, Italia, Hispania, Dacia, quas valde sorores arbitramur. Hic est magna Ars atque Civitas. Porro de Belgica erit quoque magna ars picturae: Van Eyck fratres, Rogier van der Weyden, Rubens, Van Dyck, Magritte et caetera.
D. Quid adhuc?
C. Ah et cervisia!
D. Minime! Illam non amo! Puella sum. Et proba.
C. Certe enim proba es; quando dormis.
D. Ehem... Videtur tempus esse ut me tecum in bellum.
C. Bellum? Ambitiose loqueris. Quid?! Cur pulvinum geris?!
D. Iam bellum vere Gallicum visurus!
C. Os habet audaciam.
D. Accipe hoc!
C. Insana mens! Nescisne tu fortasse me Belgas vicisse?
D. Roma quoque Graeciam vicit, sed scis quid actum sit.
C. Graecia capta ferum victorem cepit et artis intulit agresti Latio...
D. Omnia sunt relativa.
C. Captus sum a te.
D. Quoniam origo omnis exposita est, quid habes de Bibliis dicere?
C. Duas esse eius partes, Vetus et Novum Testamentum, quarum prima Hebraice et postrema Graece scripta est. Iam si velis comparare vel scire quot sint libri, hoc tene: Vetere, in quo relatio inter Deum et homines narratur, sunt libri 39. Immo sunt 27 in Novo.
D. Quid continetur in Novo Testamento?
C. Hoc habes εὐαγγἐλιον, vel dicam Christi bonam notitiam.
D. Quae est veritas Christi?
C. Scio solam esse personam quae potest te servare de tua infelicitate.
D. Non tu es causa felicitatis?
C. Minime. Sed ego sane possum tibi monstrare viam.
D. Quam viam?
C. Interim Romæ viam. Beas, bona causa est. Tu videbis.
D. Bene.
C. Haec de Bibliis, quam brevissime potui.
D. Puto te lassum esse.
C. Senex adest...
D. Plane video.
C. Si scias quam difficile sit... viginti saecula habeo.
D. Possumne iam plurimum audire?
C. Sine fundo es. Velisne me mortuum?
D. Minime.
C. Age.
D. Quid habes igitur de Gallia atque Belgica dicere?
C. Gallia? Belgica? Cur? Quæso.
D. Obsecro... Scis me istam amare...
C. Certe scio. De iis semper velle rogare.
D. Sane! Belga sum!
C. Quid vis dicam?
D. Studeo ex te audire ea quae mihi tu de illa civitate semper tradis in domo.
C. O non solum unam civitatem sed plures illic.
D. Quam ob rem valde iubeo te loqui de iis.
C. Sane, si placet.
D. Expone deinceps quae ipsorum gentium γεωγραφία sit.
C. Nunc rem accipe: Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. D. Quid?! Liber tuus est! Furcifer!
C. Sane quidem! Ita quoque scies rationem bene scribendi.
D. Teneo... Nunc in quo hi omnes inter se differunt?
C. In lingua, institutis, legibus.
D. Expecta, quod sit discrimen inter Celtas et Gallos non intellexi.
C. Facile est dicere, quoniam nullum est discrimen; Celtae et Galli idem sunt.
D. Qui fortissimi sunt omnium?
C. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important.
D. Sane, sed ego ad mercatores commeo et hoc vehementer diligo!
C. Diligis quoque nimium loquacem esse... Memento te loqui Caesari.
D. At ego tua sum discipula.
C. Verum. Tempore futuro dicetur ubi maiorem minorem cessare.
D. Ubi maior minor cessat... He recte intellegis!
C. Quid vis amplius?
D. Cogito.
C. Bene cogita.
D. Quid habes de proeliis dicere?
C. Belgae proximi sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt.
D. Perge porro.
C. Curiosa... Optime. Helvetii Gallos praecedunt quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt.
D. Quoniam et de ipsis Helvetiis et de horum virtute dixisti, expone mihi nunc quae notio de verbo ‘Helvetii’ recta sit.
C. Helvetii Celtae sunt, qui partem quam futuro appellaturam ‘Helvetiam’ vel Svizzera, Suisse, Switzerland incolunt. Sed nomen Helvetiae publicum semper manebit ‘Confederatio Helvetica’.
D. Ehem, quomodo cognoscis tempus futurum?!
C. Tu nescis?
D. Nescio. Fortasse an sis quidam propheta?
C. Causam quaerere videris...
D. Plane istam ipsam desidero. Dic.
C. Omnia a me cognoscuntur, quia sum Divus.
D. Mmh, accepi id. Loquor cum Divo...
C. Sane quidem, puella!
D. Quis Divum te fecit?
C. Nunc audies: Senatus consultus id fecit.
D. Ehem, sumne mortua?
C. Minime! Viva es. Cur de morte me interrogas?
D. Cur?! Quomodo autem possum loqui cum Divo?
C. Quia... in somno es.
D. Quid?! Dormio?! Mehercule quam historiam!




 
 
 

Commenti


© 2023 by Walter Amirante. Proudly created with wix.com

bottom of page